# Quaestiones in Heptateuchum 3.93

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.93

Et ponam tabernaculum meum in uobis et non abominabitur anima mea uos. animam suam deus uoluntatem suam dicit. non enim est animal habens corpus et animam; neque substantia eius eius modi est cuius modi creatura eius, quae anima dicitur, quam fecit, sicut per Esaiam ipse testatur dicens: et omnem flatum ego feci: quod eum de anima hominis dicere consequentia manifestant. sicut ergo cum dicit "oculos suos* et "labia sua et cetera uocabula membrorum corporalium non utique accipimus eum forma corporis esse definitum, sed illa omnia membrorum nomina non intellegimus, nisi effectus operationum atque uirtutum: ita et cum dicit: anima mea, uoluntatem eius debemus accipere. perfecta quippe simplex illa natura, quae deus dicitur, non constat ex corpore et spiritu nec ipso spiritu mutabilis est sicut anima; sed et spiritus est deus et semper idem ipse, apud quem non est commutatio. hinc autem acceperunt Apollinaristae occasionem, qui dicunt animam non habuisse mediatorem dei et hominum hominem Christum Iesum, sed tantum uerbum et carnem fuisse, cum diceret: tristis est anima mea usque ad mortem. sed ipso eius actu, qui nobis per euangelicam declaratur historiam, sic adparent humanae animae officia, ut hinc dubitare dementis sit.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
