# Quaestiones in Heptateuchum 3.94

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.94

Quid est quod inoboedientiae poenas cum minaretur deus, dixit inter cetera: et consumet uos perambulans gladius? deinde ait: et erit terra uestra deserta et ciuitates uestrae erunt desertae. tunc bene sentiet terra sabbata sua omnes dies desolationis suae, et uos eritis in terra inimicorum uestrorum. quomodo ergo consumet eos gladius, si erunt in terra inimicorum suorum? an in ipsa terra consumet, quoniam strage mortium facta non erunt ibi? an "consumet uos" sic ait, ac si diceret: "interficiet uos", ut ad istam consummationem illi pertineant, qui gladio cadent, non omnes, quandoquidem paulo post dicit: et eis qui residui sunt ex uobis superducam formidinem in cor eorum? an secundum hyperbolen dictum est: consumet uos, secundum quem loquendi modum et abundantia eorum dicta est sicut arena maris? secundum istum modum etiam dicitur quod deinde sequitur: et persequetur eos sonus folii uolantis, id est, quia nimius in eis timor erit, ut et leuissima quaeque formident.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
