# Quaestiones in Heptateuchum 4.12

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.12

Et offeret munus suum domino agnum anniculum sine uitio in holocaustoma et agnam anniculam sine uitio unam in peccatum. hoc quidam nostri interpretes transferre noluerunt ueluti locutionem inusitatam uitantes et dixerunt "pro peccato", non "in peccatum", cum sit sensus in ea locutione, qui non fuerat perturbandus. "in peccatum" quippe dictum est, quia hoc ipsum, quod pro peccato offerebatur, peccatum uocabatur. unde illud est apud apostolum de domino Christo: eum qui non nouerat peccatum pro nobis peccatum fecit, deus pater scilicet deum filium pro nobis fecit peccatum, id est sacrificium pro peccato. sicut ergo agnus in holocaustoma, ut ipsum pecus esset holocaustoma, sic et agna in peccatum, ut ipsum pecus esset peccatum, id est sacrificium fieret pro peccato, sicut de ariete quod sequitur "in salutare" dicit, tamquam ipsum sit salutare, cum sit sacrificium salutaris. quod postea repetendo manifestat; nam et illud "pro peccato" dicit, quod prius dixerat "in peccatum", et hoc "sacrificium salutaris", quod prius dixerat "in salutare".

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
