Latin
Book 4
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.14
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde sequitur: a quinto et uicesimo anno et supra introibunt ministrare [in] ministerium in operibus in tabernaculo testimonii; et a quinquagenario recedet ab administratione et non operabitur ultra —et ministrabit frater eius —in tabernaculo testimonii custodire custodias, opera autem non operabitur. hunc sensum obscurum facit ojcipPatov, quod ita confusum est, tamquam de ipso fratre sit dictum "custodire custodias", cum dictum sit de illo, qui recedet ab operibus et remanebit illi in tabernaculo testimonii custodire custodias; opera autem non operabitur, sed operabitur frater eius, id est qui nondum peruenit ad aetatem quinquagenariam a uiginti quinque annis incipiers operari. ergo ita distinguendum est: et a quinquagenario recedet ab administratione et non operabitur ultra, et ministrabit frater eius. deinde redit ad illum quinquagenarium, de quo loquebatur, et de illo explicat cetera dicens: in tabernaculo testimonii custodire custodias, opera autem non operabitur. quod enim ait "custodire", subauditur incipiet tamquam id uno uerbo diceret "custodiet custodias". solet enim usitate etiam in latinis locutionibus infinitum uerbum poni pro finito. ,