# Quaestiones in Heptateuchum 4.19.1-18

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 4.19.1 to 4.19.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.19.1

Et dixit Moyses: sexcenta milia peditum, in quibus sum in ipsis, et tu dixisti: carnes dabo eis, et edent mense dierum. numquid oues et boues occidentur illis et sufficient illis? aut omnis piscis congregabitur eis et sufficiet eis? quaeri solet utrum hoc Moyses diffidendo dixerit an quaerendo. sed si putauerimus eum diffidendo dixisse, nascitur quaestio cur hoc ei non exprobrauerit dominus, sicut exprobrauit quod ad petram unde aqua profluxit uidetur de potestate domini dubitasse. si autem dixerimus hoc eum dixisse quaerendo modum quo fieret, ipsa domini responsio, ubi ad eum dixit: numquid manus domini non sufficiet? quasi redarguentis uidetur quod ille ista non credidisset. sed melius arbitror intellegi dominum ita respondisse, tamquam modum futuri facti, quem ille requirebat, dicere noluerit, sed potius opere ipso suam potentiam demonstrare. poterat enim et Mariae dicenti: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco, a calumniantibus obici quod minus crediderit, cum illa modum quaesiuerit, non de uirtute dei dubitauerit. quod autem responsum est illi: spiritus sanctus superueniet super te et uirtus altissimi obumbrabit te, poterat et sic responderi quomodo hic: numquid spiritui sancto inpossibile est, qui superueniet in te? ac sic idem ipse sensus conseruaretur. porro autem talia quaedam dicens Zacharias incredulitatis arguitur et uocis oppressae poena plectitur. quare? nisi quia deus non de uerbis, sed de cordibus iudicat. alioquin et ad illam petram unde aqua profluxit poterant excusari uerba Moysi, nisi in eum clara esset diuina sententia quod diffidendo talia dixerit. nam ita se ea uerba habent: audite me, increduli: numquid de petra ista educemus uobis aquam? deinde sequitur: et eleuata Moyses manu sua percussit petram uirga bis et exiit aqua multa et bibit synagoga et pecora eorum. utique ad hoc congregauit populum, ad hoc illam uirgam in qua tanta miracula fecerat sumpsit eaque petram percussit atque inde solitae uirtutis est consecutus effectus.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
