# Quaestiones in Heptateuchum 4.19.19-25

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 4.19.19 to 4.19.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.19.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.19.19

uerba ergo illa quibus ait: numquid ex hac petra educemus uobis aquam? possent sic accipi, tamquam diceretur: nempe ex hac petra secundum uestram incredulitatem aqua educi non potest, ut denique percutiendo ostenderetur fieri diuinitus potuisse, quod illi infidelitate non crederent, maxime quia dixerat: audite me, increduli. ita quidem intellegi possent haec uerba, nisi deus qui cordis inspector est, quo animo dicta fuerint indicaret. sequitur enim scriptura et dicit: et dixit dominus ad Moysen et Aaron: quoniam non credidistis sanctificare me in conspectu filiorum Israhel, propter hoc non inducetis uos synagogam hanc in terram quam dedi eis. ac per hoc intellegitur illa uerba ita dixisse Moysen, tamquam ad incertum percusserit, ut si non sequeretur effectus, hoc praedixisse putaretur, cum ait: numquid ex hac petra educemus uobis aquam? quod in animo eius lateret omnino, nisi dei sententia proderetur. e contrario itaque isto loco debemus intellegere uerba Moysi de promissis carnibus quaerentis potius quomodo fieret quam diffidentis fuisse, quando sententia domini non secuta est, quae uindicaret, sed potius quae doceret.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
