# Quaestiones in Heptateuchum 4.2

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.2

Merito quaeritur quid sibi uelit quod per omnes tribus, ubi conputantur per singulas quasque filii Israhel in aetate militari, dicitur: secundum propinquitates eorum, secundum populos eorum, secundum domos familiarum eorum, secundum numerum nominum eorum, secundum caput eorum, et haec quinque similiter omnino repetuntur, donec tribus omnes conpleantur; quasi aliud sit secundum propinquitates eorum, aliud secundum populos, aliud secundum domos familiarum, aliud secundum numerum nominum, aliud secundum caput, cum potius uideantur aliis uerbis eadem significare ista omnia. intentionem autem mouet, quia tam diligenter per omnes tribus eadem repetuntur, ut non frustra fieri quiuis iudicet, etiamsi non intellegat. nimirum ergo numerus ipse aliquid insinuat sacramenti, ut hoc idem quinquies uarie repetatur. nam iste numerus sicut in ipsis quinque libris Moysi, id est quinarius, in uetere testamento maxime commendatur. illa uero quae deinceps quattuor conectuntur, id est masculina a uiginti annis et supra omnis qui procedit in uirtute, recognitio eorum, quamuis et ipsa per omnes tribus eodem prorsus modo repetantur, habent necessariam differentiam. cum enim ageretur de numero uniuersae multitudinis ad unam tribum pertinentis, discernendus erat sexus; ideo positum est: omnia masculina. et ne paruuli etiam conputarentur, adiunctum est: a uiginti annis et supra. rursus ne inbellis aetas senectutis adnumeraretur, additum est: omnis qui procedit in uirtute. et omnia concluduntur uerbo eius operis quod fiebat, ut dicatur: recognitio eorum. recognitio enim fiebat, ut haec hominum milia conputarentur. quinque igitur illa: "propinquitates, populi, domus familiarum, numerus nominum et caput" et ista deinde quattuor: "sexus, aetas, uirtus, recognitio" fortasse in ipso numero aliquid. insinuent. si enim horum duorum numerorum, id est quinarii et quaternarii, alter multiplicetur ex altero, id est ut quinquies quaterni aut quater quini ducantur, uiginti fiunt. quo numero etiam adulescentium aetas illa signatur. qui numerus commemoratur et quando intratur in terram promissionis et dicitur illa aetas uiginti annorum, quae non declinauerit in dextram aut sinistram. ubi mihi uidentur significari sancti fideles ex utroque testamento fidem ueram tenentes. nam uetus testamentum quinque libris Moysi maxime excellit et nouum quattuor euangeliis.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
