Latin
Book 4
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.23
Unproofread scanNot analysed yet
Caleb et Iesus Naue loquentes ad populum Israhel, ne timerent ingredi terram promissionis, dixerunt inter cetera: uos autem ne timueritis populum terrae, quoniam cibus nobis sunt. abscessit enim tempus ab eis, dominus autem in nobis; ne timueritis eos. quod dictum est: cibus nobis sunt, intellegere uoluerunt "consumemus eos". quod uero adiunxerunt: abscessit enim tempus ab eis, dominus autem in nobis, satis diligenter non dixerunt. abscessit dominus ab eis —inpii quippe antiquitus fuerunt —sed, quoniam et inpiis occulta dispensatione diuinae prouidentiae datur tempus florendi atque regnandi, abscessit, inquiunt, tempus ab eis, dominus autem in nobis. non dixerunt: abscessit tempus ab eis et nostrum successit, sed: dominus autem in nobis, non tempus. illi enim tempus habuerunt, isti dominum deum temporum creatorem et ordinatorem et quibusque, ut ei placet, distributorem.