# Quaestiones in Heptateuchum 4.25

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.25

Et anima quaecumque peccauerit in manu superbiae ox indigenis aut ex proselytis, deum hic exacerbat, et exterminabitur anima illa de populo suo, quoniam uerbum domini contempsit et mandata eius dispersit; contritione conteretur anima illa, peccatum eius in illa. quae sint peccata quae fiunt in manu superbiae, id est superbia committuntur, scriptura ipsa in consequentibus satis exposuit, ubi ait: quoniam uerbum domini contempsit. aliud est ergo praecepta contemnere, aliud magni quidem pendere, sed aut ignarum contra facere aut uictum. quae duo fortasse pertineant ad illa peccata, quae a nolentibus fiunt, de quibus superius quemadmodum deo propitiato expiarentur admonuit ac inde subiecit peccata superbiae, cum quisque superbiendo, id est praeceptum contemnendo perperam facit. quod genus peccati non dixit ullo genere sacrificii purgari oportere tamquam insanabile iudicans illa dumtaxat curatione, quae per sacrificia gerebatur, qualia facienda in hac scriptura praecipiuntur. quae si per se ipsa adtendantur, nulli peccato possunt mederi; si autem res ipsae quarum haec sacramenta sunt inquirantur, in eis inueniri poterit purgatio peccatorum. quod ergo scriptum est: peccator cura uenerit in profundum malorum contemnit, iste significatus est, quem scriptura hoc loco dicit "in manu superbiae" delinquere. hoc igitur sine poena eius qui committit non potest aboleri; atque ideo non potest esse inpunitum et cum paenitendo sanatur. ipsa enim adflictio paenitentis poena peccati est quamuis medicinalis et salubris. merito quippe magnum iudicatur peccatum, cum superbia praeceptum contemnit; sed e contrario, ut sanari possit, cor contritum et humiliatum deus non spernit. uerum tamen quia sine poena non fit, ideo hinc talia dicta sunt. deum, inquit, hic exacerbat, quia deus superbis resistit. et exterminabitur anima illa de populo suo — quoniam talis omnino in numero eorum qui ad deum pertinent non est — quoniam uerbum domini contemsit et mandata eius dispersit; contritione conteretur anima illa. quare autem contritione conteretur, consequenter adiungit dicens: peccatum eius in illa. ac per hoc, si tali peccato debitam contritionem ipse sibi adhibeat paenitendo, cor contritum, ut dictum est, deus non spernit. quamuis in graeco non dictum sit hoc loco: contritione conteretur, sed: extritione exteretur anima illa: quod ita accipi potest, quasi omni modo terendo extinguatur ac non sit. sed prius natura inmortalitatis animae hunc intellectum recusat; deinde si quod exteritur, omni modo efficeretur, ut non sit, non diceret de sapiente: et gradus ostiorum eius exterat pes tuus. uerum illa discretio magis magisque consideranda est, utrum nemo peccet nisi aut ignarus aut uictus aut contemnens: unde nunc longum est disputare.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
