Latin
Book 4
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.28
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ait Moyses de Core et Abiron et Dathan: in uisione ostendet dominus et aperiens terra os suum absorbebit eos, quidam interpretati sunt: in hiatu ostendet dominus. credo putantes dictum yaoaatt, quod graece positum est (priajtaTi, quod pro eo dictum est, ac si diceretur: in manifestatione, quod aperte oculis adparebit. non enim sic dictum est" i n uisione", quemadmodum solent dici uisiones siue somniorum siue quarumque in extasi figurarum, sed, ut dixi, in manifestatione. nonnulli autem aliud opinantes "in phantasmate" interpretare uoluerunt: quod omnino sic abhorret a consuetudine locutionis nostrae, ut nusquam fere dicatur phantasma, nisi ubi falsitate uisorum sensus noster inluditur. quamuis et hoc a uidendo sit dictum; sed, ut dixi, aliud loquendi consuetudo praeiudicauit.