Latin
4.30.1 to 4.30.10
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.30.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Et dixit dominus ad Moysen et ad Eleazar filium Aaron sacerdotem: tollite turibula aerea e medio exustorum et ignem alienum hunc semina ibi, quia sanctificauerunt turibula peccatorum horum in animabus suis; et fac ea laminas ductiles circumpositionem altari, quoniam oblata sunt ante dominum et sanctificata sunt et facta sunt in signum in filiis Israhel. hoc loco cur non ad Moysen et Aaron sicut in superioribus dominus locutus sit, sed ad Moysen et ad Eleazar filium Aaron, haec mihi causa interim occurrit: quoniam quaestio erat de progenie sacerdotum, id est de quo genere esse deberent —unde illi ex alio genere, quia sibi usurpare sacerdotium ausi sunt, tam horrendo et mirabili supplicio perierunt —non ad Aaron, qui iam summus sacerdos erat, sed ad Eleazar uoluit loqui deus, qui ei succedere debebat et secundo iam sacerdotio fungebatur, ut eo modo seriem generis commendarit, quae in successionibus sacerdotum esse deberet. unde etiam in consequentibus dicit: et accepit Eleazar filius Aaron sacerdotis turibula aerea quanta obtulerunt qui exusti sunt et addidit ea circumpositionem altari, memoriale filiis Israhel, ut non accedat quisquam alienigena, qui non est de semine Aaron, inponere incensum ante dominum; et non erit sicut Core et sicut conspiratio eius, sicut locutus est dominus in manu Moysi. hoc modo ergo uoluit per Eleazar deus non sacerdotium, quod iam erat in Aaron, sed successionis sacerdotalis progeniem commendare. quod uero ait: et ignem alienum hunc semina ibi, "sparge" intellegendum est. et quod addidit: quia sanctificauerunt turibula peccatorum horum in animabus suis, locutione quidem inusitata expressa sententia est; sed notandum nouo modo dicta sanctificata poena eorum, a quibus hoc peccatum fuerat perpetratum, quia per eos exemplum datum est ceteris, quod timerent. circumpositionem autem altari cur ex eis fieri uoluit, addidit dicens: quoniam oblata sunt ante dominum et sanctificata <sunt et> facta sunt in signum in filiis Israhel.