# Quaestiones in Heptateuchum 4.30.11-16

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 4.30.11 to 4.30.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.30.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.30.11

non ergo in eis reprobari uoluit, quod a talibus oblata sunt, sed hoc potius cogitari et adtendi, ante quem oblata sint — id est quia ante dominum — ut plus in eis ualeret nomen domini ante quem oblata sunt quam pessimum meritum eorum a quibus oblata sunt. hoc autem iam et in Exodo commemorauerat scriptura, quando altare fabricatum dicit. unde intellegitur genera rerum gestarum distributa esse per libros, non temporum ordo contextus. nam et de uirga Aaron, quomodo res gesta sit, ut et florens et germinans electionem sacerdotii eius diuinitus indicaret, in hoc libro scriptura narrauit. et tamen de ipsa uirga in Exodo dicitur, ut in sanctis sanctorum cum manna in arca poneretur, quando praecipitur de tabernaculo fabricando: quod utique longe ante praeceptum est, quam ipsum tabernaculum fabricatum perfectumque consisteret. stetit autem primo mense secundi anni, ex quo de Aegypto egressi sunt, et liber iste incipit a secundo mense eiusdem anni secundi primo die mensis: unde clarum est ista, si librorum ordinem consideremus, per recapitulationem, id est praeteritorum recordationem commemorari, quae putant qui minus diligenter -intendunt eodem facta ordine quo narrantur.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
