Latin
Book 4
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.31
Unproofread scanNot analysed yet
Et ait dominus ad Aaron dicens: tu et filii tui et domus patris tui tecum accipietis peccata sanctorum; et tu et filii tui accipietis peccata sacerdotii uestri. haec sunt peccata quae appellantur sacrificia pro peccatis. proinde "peccata sanctorum" dictum est non quae sancti committant, sed ab eo quod sunt sancta dictum est "sanctorum". quia in sanctis offeruntur et peccata dicuntur "sacrificia pro peccatis", ideo appellata sunt peccata sanctorum. et peccata sacerdotii uestri, id est eadem ipsa quae offeruntur pro peccatis: sicut etiam in Leuitico declarat et pertinere debere dicit ad sacerdotem.