# Quaestiones in Heptateuchum 4.33.85-99

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 4.33.85 to 4.33.99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.33.85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.33.85

septem uero dierum inmunditiam propter animam et corpus dictam puto, animam in ternario, corpus in quaternario. quod quare ita sit, longum est disputare. secundum hoc dictum arbitror per prophetam: in tribus et quattuor inpietatibus non auersabor. adiungit autem et dicit: si autem non purificatus fuerit die tertio et die septimo, non erit mundus. omnis qui tetigerit mortuum, ab omni anima hominis si mortuus fuerit et non fuerit purificatus — id est ante mortuus fuerit tacto mortuo quam fuerit purificatus — tabernaculum domini polluit: exteretur anima illa ex Israhel. notandum est quod difficillime reperitur in his libris aliquid euidentius de uita animae post mortem fuisse conscriptum. hic ergo cum dicit "si fuerit mortuus ante purificationem, manere in illo inmunditiam et exteri animam illam ex Israhel, id est a consortio populi dei" , quid aliud uult intellegi nisi manere animae poenam etiam post mortem, si, cum uiuit, mundus non fuerit sacramento isto, quo Christi baptismus figuratur? quoniam aqua aspersionis, inquit, non est circumaspersa super eum, inmundus est; adhuc inmunditia eius in ipso est. "adhuc", scilicet etiam post mortem. quod uero supra dixit: tabernaculum domini polluit, quantum in ipso est utique, dixit, sicut apostolus: spiritum nolite extinguere, cum extingui ille non possit. nam si ex hoc tabernaculum inmundum factum uellet intellegi, mundari utique iuberet. Postea uero inmundos a mortuis factos, hoc est a mortuis operibus, quae sunt omnes iniquitates, ita mundari iubet. et accipient illi inmundo, inquit, cinere illius exustae purificationis et effundent super illum — id est super eundem cinerem — aquam uiuam in uase; et accipiens hyssopum intinguens in aqua uir mundus et circumaspergens super domum et super uasa et super animas, quotquot fuerint illic, et super eum qui tetigerit os humanum aut uulneratum aut mortuum aut monumentum et asperget mundus super inmundum <in> die tertio et in die septimo et purificabitur die septimo et lauabit uestimenta sua et lauabitur aqua et inmundus erit usque ad uesperam.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
