# Quaestiones in Heptateuchum 4.37-39

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 4.37 to 4.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.37

Quod inter mandata Moyses ad regem Edom dicit inter cetera: neque bibemus aquam de lacu tuo, intellegendum est gratis", id est" quia non gratis bibemus*. quod postea manifestat dicens: si autem de aqua tua bibemus ego et pecora mea, dabo pretium tibi. Non declinabimus in dextera neque in sinistra: pluraliter dictum est in ea quae dextera sunt uel quae sinistra sunt. Non introibitis in terram quam dedi filiis Israhel in possessionem, quoniam exacerbastis me super aquam maledictionis. quam dixit superius aquam contradictionis, ipsam dicit hic maledictionis: non enim ait avTtXf/fia;, sed Xotopia?.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
