Latin
Book 4
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.4
Unproofread scanNot analysed yet
Et locutus est dominus ad Moysen dicens: accipe tribum Leui et statues eos in conspectu Aaron sacerdotis et ministrabunt ei; et custodient custodias eius et custodias filiorum Israhel ante tabernaculum testimonii. quas φυλακάς graecus dixit, has nostri interpretes alii "custodias", alii "excubias. interpretati sunt. sed mirum nisi uigiliae melius dicuntur, quae solent in castris ternarum horarum obseruationem habere. unde scriptum est: quarta autem uigilia noctis uenit ad eos ambulans super mare, hoc est post nonam horam noctis, post tres uidelicet uigilias. et multis locis scripturarum nostri uigilias interpretati sunt, quas Graeci φυλακάς uocant. ubi nulla dubitatio est spatia nocturni temporis significari: quod puto et hic accipiendum. quomodo enim Leuitae iubentur obseruare custodias Aaron et custodias filiorum Israhel, id est φυλακάς, nisi fortasse dictum est, ne putarent ab obseruandis uigiliis, quae proprie in castris obseruari solent, propter honorem, quo seruiebant tabernaculo, immunes se esse debere, cum et ipsos oporteret propter opera tabernaculi non minus uicissim obseruare uigilias, quae obseruarentur in aliis circumquaque castris filiorum Israhel?