# Quaestiones in Heptateuchum 4.48

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.48

Quod ait Balaam iterum ad se missis honoratioribus nuntiis: si dederit mihi Balac plenam domum suam argento et auro, non potero praeuaricare uerbum domini <dei> facere illud pusillum uel magnum in mente mea, nullum habet omnino peccatum: sed quod sequitur non est sine graui peccato. iam enim constans esse debuit semel audito, quod ei dixerat dominus: non ibis cum eis neque maledices populum; est enim benedictus, nec eis ullam spem dare, quod posset dominus tamquam ipse Balaam muneribus et honoribus flexus aduersus populum suum, quem benedictum esse dixerat, suam mutare sententiam. sed ibi se uictum cupiditate monstrauit, ubi loqui sibi dominum de hac re iterum uoluit, de qua eius iam cognouerat uoluntatem. quid enim opus erat quae sequuntur adiungere: et nunc sustinete ibi et uos nocte hac, et sciam quid adiciet dominus loqui ad me? proinde dominus uidens eius cupiditatem captam deuictamque muneribus permisit eum ire, ut per iumentum quo uehebatur eius auaritiam coherceret, hoc ipso confundens illam dementiam, quod prohibitionem domini per angelum factam transgredi asina non audebat, quam ille cupiditate transgredi conaretur, quamuis eandem cupiditatem timore supprimeret. uenit enim deus ad Balaam nocte et ait illi: si uocare te uenerunt homines, exsurgens sequere eos; sed uerbum quodcumque locutus fuero ad te, hoc facies. et exsurgens Balaam mane strauit asinam suam et abiit cum principibus Moab. cur post istam permissionem deum iterum non consuluit et post illam prohibitionem iterum consulendum putauit, nisi quia eius maligna cupiditas adparebat, quamuis timore domini premeretur? denique scriptura sequitur: et iratus est animatione deus, quia ibat ipse; et insurrexit angelus dei, ut non permitteret eum in uia et cetera quae sequuntur, donec asina loqueretur. nihil hic sane mirabilius uidetur quam quod loquente asina territus non est, sed insuper ei uelut talibus -- monstris adsuetus ira perseuerante respondit. postea illi et angelus loquitur arguens et inprobans eius uiam: quo uiso tamen exterritus adorauit. deinde ire permissus est, ut iam per ipsum prophetia clarissima proferretur. nam omnino permissus non est dicere quod uolebat, sed quod uirtute spiritus cogebatur. et ipse quidem reprobus mansit; nam posterior de illo sancta scriptura ita locuta est, ut quidam reprehensibiles et reprobi uiam eius secuti dicerentur. secuti, inquit, uiam Balaam filii Beor, qui mercedem iniquitatis dilexit.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
