Latin
Book 4
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.49
Unproofread scanNot analysed yet
De angelo qui locutus est Balaam in uia, quo uiso asina eius progredi non ausa est, scriptura ita loquitur: et iratus est animatione deus, quia ibat ipse; et insurrexit angelus dei differre eum in uia. ubi primo notandum est quemadmodum quia iratus est deus <dixit:> et insurrexit angelus dei nec interposuit iratum deum misisse angelum, sed tamquam in angelo iratum deum significauit, quoniam ueritas et iustitia dei irasci angelum fecit. nam "insurrexit" quod dictum est, utique commotione intellegendum est. deinde quod ait: differre eum in uia, quod graece positum est BtapaXsiv, hoc et in consequentibus dicit ipse angelus: et ecce ego exii in dilationem tuam, ubi graecus habet SiafioXTjv. ubi fortassis accusatio congruentius intellegitur, ut hic quod dictum est "differre eum in uia", accusare accipiatur. unde creditur etiam diabolus appellatus, tamquam accusator latine dicendus sit, non quia nemo possit etiam bene recteque accusare, sed quoniam diabolus amat accusare utique inuidentiae stimulis agitatus, quale illi in Apocalypsi testimonium perhibetur. positum est autem hoc uerbum et in comoedia, unde latinum esse non dubium est, sub eadem significatione uel certe uicina, ubi de patre irato dicitur filio: orationem sperat inuenisse se, qua differat te. Solet autem hic intellegi "differat" uelut "hac atque illac ferat tempestate uerborum", quasi" discerpat et dissipet": quod utique ille accusando uidebatur esse facturus. sed et si "differre eum in uia" sic intellexerimus, quia distulit angelus eius festinationem remorando, ut ei quod opus erat et demonstraret et diceret, non absurda est huius uerbi etiam sub ista significatione positio.