Latin
Book 4
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.52
Unproofread scanNot analysed yet
Et dixit dominus ad Moysen: accipe duces populi et ostenta eos domino contra solem; et auertetur ira animationis domini ab Israhel. iratus deus de fornicationibus Israhel et carnalibus et spiritalibus —nam et filiabus Moab se inpudice miscuerant et idolis fuerant consecrati —hoc ad Moysen dixit, ut ostentaret domino duces populi contra solem. in quo uerbo intellegitur eos iussos esse crucifigi, ut hoc sit: ostenta eos domino contra solem, id est palam in conspicuo lucis huius. nam graecus ait: παραδειγμάτισον, quod dici posset "exempla", quia παράδειγμα exemplum dicitur. nam praeter septuaginta interpretes Aquila perhibetur dixisse "confige" uel potius "sursum confige", quod est ᾶνάπηξον, Symmachus autem uerbo euidentiore "suspende". mirum est sane, quod scriptura narrare destiterit utrum hoc fuerit ex praecepto domini inpletum: quod contemni potuisse non uideo aut, si contemptum est. inpune contemni. si autem factum est et tacitum, cur ex eo, quod Phinees filius Eleazar transfixit adulteros, placatum fuisse dominum scriptura testatur plagamque cessasse? quasi crucifixis ducibus, sicut praeceperat dominus, adhuc indignatio perseuerans alio modo placanda uideretur, cum procul dubio falsum esse non posset, quod praenuntiauerat et promiserat dominus dicens: accipe duces populi et ostenta eos domino contra solem; et auertetur ira animationis domini ab Israhel. si ergo factum erat, quis dubitet iram domini auersam fuisse ab Israhel? quid itaque opus erat, ut adhuc Phinees ad placandum deum sic in adulteros uindicaret eique testimonium scriptura perhiberet, quod eo modo placauerit dominum? nisi forte intellegamus, cum illud de ducibus populi Moyses, quod praeceperat, inplere disponeret, eum uoluisse etiam secundum legem talia punire flagitia et sacrilegam audaciam, ut iuberet quemque interficere proximum suum diis alienis nefarie consecratum atque interea etiam illud Phinees faceret ac sic ira domini iam placata non opus fuisse duces populi crucifigi. haec sane seueritas illi tempori congrua quantum malum sit fornicationis et idolatriae prudentium fidei satis euidenter ostendit.