Latin
Book 4
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.54
Unproofread scanNot analysed yet
Et locutus est dominus ad Moysen dicens: accipe ad te ipsum Iesum filium Naue, hominem qui habet spiritum in se ipso, et inpone manus tuas super eum; et statues eum in conspectu Eleazar sacerdotis et mandabis ei in conspectu omnis synagogae et cetera. notandum est, quod cum iam haberet spiritum in se ipso Iesu Naue, sicut scriptura testatur —ubi quid aliud quam spiritum sanctum debemus accipere? non enim de spiritu hominis hoc diceret, quem nullus erat qui non habebat —iussus est tamen Moyses ei manus inponere, ne quisquam homo qualibet praepollens gratia sacramenta c-onsecrationis audeat recusare.