# Quaestiones in Heptateuchum 4.54

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.54

Et locutus est dominus ad Moysen dicens: accipe ad te ipsum Iesum filium Naue, hominem qui habet spiritum in se ipso, et inpone manus tuas super eum; et statues eum in conspectu Eleazar sacerdotis et mandabis ei in conspectu omnis synagogae et cetera. notandum est, quod cum iam haberet spiritum in se ipso Iesu Naue, sicut scriptura testatur — ubi quid aliud quam spiritum sanctum debemus accipere? non enim de spiritu hominis hoc diceret, quem nullus erat qui non habebat — iussus est tamen Moyses ei manus inponere, ne quisquam homo qualibet praepollens gratia sacramenta c-onsecrationis audeat recusare.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
