# Quaestiones in Heptateuchum 4.59.29-35

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 4.59.29 to 4.59.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.59.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.59.29

uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter autem et uir non habet corporis sui potestatem, sed mulier. quando ergo in hac re parem utriusque esse uoluit potestatem, puto quod nobis intellegendum insinuet istam de concumbendo uel non concumbendo regulam non pertinere ad ea uota, ubi non habent parem uir et mulier potestatem, sed uiri maior est ac prope eius solius est. non enim ait lex uirum non debere reddere uota sua, si uxor prohibuerit, sed uxorem, si uir prohibuerit. unde non mihi uidetur in huius modi uotis et definitionibus atque obligationibus, quae aduersus animam fiunt, etiam ista debere accipi, quae inter se uir et uxor de concumbendo uel de abstinentia concumbendi placita habuerint. Deinde quia et istae iustificationes dicuntur et meminimus in illis iustificationibus, quae in Exodo sub hoc nomine aliae commemorantur, multa praecipi, quae accipi ad proprietatem non possint nec in nouo testamento obseruentur — sicut de aure serui pertundenda et si quid eius modi est — non absurde etiam hic aliquid figurate dictum intellegitur, ut, quoniam sunt multae abstinentiae cerimoniarum inrationabiles et aliquando etiam inimicae ueritati, hoc fortasse hic intellegi uoluerit tunc ratas esse, cum rationabiles fuerint, hoc est cum eas adprobauerit ratio, quae ad uicem uiri debet regere omnem animalem*motionem, quae fit non tantum in adpetendo uerum etiam in abstinendo: ut, si mente et ratione decernitur, tunc fiat, si autem inprobatur consilio rationis, non fiat. quodsi ratio quod prius recte faciendum esse decreuerit, post inprobet, sit peccatum consilii, etiam sic tamen nonnisi rationi motio illa consentiat.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
