Latin
Book 4
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.6
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est quod Leuitas pro primogenitis filiorum Israhel sibi deus deputat, ita ut numeratis primogenitis populi, qui plures inuenti sunt quam erat numerus Leuitarum, argento redimerentur quinque siclis pro uno datis? quod pro pecoribus non est factum, cum et pecora Leuitarum pro primogenitis pecorum Israhel sibi esse uoluerit. quomodo deinceps primogenita eorum uel pecorum eorum pertinebant ad deum, ubi iussit inmunda primogenita uel humana mutari ouibus? quomodo non et pro istis deinceps primogenitis conputabantur filii Leuitarum —manebat enim in posteris eadem tribus, quae posset pro primogenitis posterioribus conputari —nisi quia illud iustum fuit, ut qui nascerentur de illis qui iam ad portionem domini pertinebant datam pro primogenitis qui de Aegypto exierunt, iam deus proprios haberet tamquam suos de suis nec possent iuste pro illis conputari, qui deinceps primogeniti deo debebantur? de uniuerso quippe populo et de uniuersis pecoribus populi data est portio deo pro primogenitis. et haec portio erat Leuitae et pecora eorum. iam si quid genuissent, dei erat; non poterat hoc tamquam a populo dari, quod iam alienum erat. ac per hoc debita deinceps primogenita deo reddi oportebat nec pro his conputari posteros Leuitarum uel pecorum eorum.