# Quaestiones in Heptateuchum 4.61

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.61

Potest uideri quaestio, quomodo quando Israhelitae Madianitas debellauerunt interfectum dicat scriptura Balaam, qui fuerat conductus ad maledicendum populum Israhel. cum superius quando benedicere coactus est ita eandem actionem scriptura concluserat, cum ait: et surgens Balaam abiit reuersus in locum suum; et Balac abiit ad semet ipsum. si ergo redierat ad locum suum Balaam, quomodo hic interfectus est, cum de tam longinquo, id est de Mesopotamia uenerit? an forte reuersus est ad Balac et hoc scriptura non dixit? quamquam etiam possit in locum suum redisse intellegi, quod ab illo loco, ubi sacrificia faciebat, in eum locum reuersus est, unde illuc exierat, id est ubi tamquam peregrinus habebat hospitium. non enim dictum est "in domum suam" aut "in patriam suam", sed: in locum suum. habet autem et quisque peregrinus locum suum, ubi ad tempus habitet. de ipso autem Balac qui eum conduxerat non dictum est "ad locum suum", sed: ad semet ipsum, id est ubi dominans habitabat. posset ergo dici: ad locum suum et dominans et peregrinus; "ad semet ipsum" autem non uideo quomodo posset dici "peregrinus", cum ad hospitium suum uenisset.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
