Latin
Book 5
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.13
Unproofread scanNot analysed yet
Et recordaberis omnem uiam quam duxit te dominus deus tuus in deserto, ut adfligeret te et tentaret te et cognita faceret quae in corde tuo sunt, si obseruabis mandata eius, an non. hic apertius dictum est, quod alibi genere locutionis obscurum est, ubi legitur: tentat uos dominus deus uester, ut s cia t si diligitis cum. intellegitur enim positum esse "ut sciat" pro eo quod est" ut sciri faciat". quod modo dilucide dictum est: ut tentaret te et cognita faceret quae in corde tuo sunt; non enim ait: "et cognosceret"; quod quidem si dixisset, intellegendum erat "cognita faceret".