Latin
5.15.28 to 5.15.36
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.15.28-36
Unproofread scanNot analysed yet
panem non manducauit et aquam non bibit, et scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba, satis manifestat eundem Moysen in tabulis haec decem uerba scripsisse, non deum. nisi forte uiolenter quidem sed certa necessitate conpellimur, ubi dictum est: et scripsit in tabulis' uerba testamenti, decem uerba, non Moysen subaudire, sed dominum —supra enim positum est: et erat ibi Moyses in conspectu domini —ut a domino, in cuius conspectu erat Moyses quadraginta diebus et quadraginta noctibus panem non manducans et aquam non bibens, scripta intellegantur haec decem uerba in tabulis, sicut ante promiserat. Quod si ita est, non quidem illa differentia duorum testamentorum, quae nobis uisa est, in his uerbis commendari potest, quando et priores et secundas tabulas scripsit non homo sed deus, uerum tamen illa certe distantia non habet dubitationem, quod priores tabulas et deus fecit et deus scripsit. non enim tunc dictum est ad Moysen: excide tibi duas tabulas, sed ita potius legitur: et conuersus Moyses descendit de monte, et duae tabulae testimonii in manibus eius: tabulae lapideae scriptae ex utraque parte <earum>, hinc atque hinc erant scriptae; et tabulae opus dei erant et scriptura scriptura dei [estj sculpta in tabulis. iam enim superius dixerat easdem tabulas scriptas digito dei sic loquens: et dedit Moysi statim ut cessauit loqui ad eum in monte Sina duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito dei. ibi ergo et tabulae opus dei erant et scriptura earum digito dei facta. secundas autem tabulas ipse Moyses iubetur excidere, ut ipsae certe opere humano intellegantur excisae, quamuis eas deus ipse scripserit, sicut promisit cum iuberet excidi. porro autem si diligentius adtendamus ideo utrumque dictum esse in secundis tabulis, quia et deus facit per gratiam suam opus legis in homine et homo per fidem suam suscipiens gratiam dei pertinens ad testamentum nouum cooperator est adiuuantis dei —ideo autem in primis solum opus dei commemoratur, quia lex spiritalis est et lex sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum: ideo uero nullum opus hominis ibi commemoratur, quia infideles non contemperantur adiutorio gratiae, sed ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti: unde illis lex ad condemnationem ualet, quod significat contritio tabularum —profecto non cogimur uiolento intellectu subaudire, quod deus scripserit, ubi scriptura dixit: et erat ibi Moyses in conspectu domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus;