# Quaestiones in Heptateuchum 5.15.37-44

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 5.15.37 to 5.15.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.15.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.15.37

panem non manducauit et aquam non bibit, et scripsit in tabulis uerba testamenti, ubi ualde sonat scripsisse Moysen. sed ideo superius deus se promisit scripturum et in Deuteronomio non solum ita promisisse uerum etiam ipse scripsisse narratur, ut significetur quod ait apostolus; deus enim est qui operatur in uobis et uelle et operari . pro bona uoluntate, hoc est in eis qui ex fide gratiam suscipiunt et non suam iustitiam uolunt statuere, sed iustitiae dei subiecti sunt, ut ipsi sint in Christo iustitia dei. nam et illic apostolus utrumque dicit et deum operari et ipsos. nam si ipsi non operabantur, quomodo eis dicebat: cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini? operatur ergo ille, cooperamur nos; non enim aufert, sed adiuuat bonae uoluntatis arbitrium.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
