Latin
5.17 to 5.18
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.17-18
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est quod praecepit Moyses commendans uerba domini et ait: <et> scribetis ea super limina domorum uestrarum et ianuarum uestrarum, cum hoc secundum proprietatem nemo fecisse Israhelitarum commemoretur uel legatur, quia nec quisquam potest, nisi forte diuidat ea per multas partes domus suae? an hyperbolica commendatio est, sicut multa dicuntur? Quaerendum quomodo iubeat decimationes omnium fructuum et primitiua pecorum non manducari nisi in ciuitate ubi templum erit, cum eas Leuitis dari in lege praeceperit.