Latin
Book 5
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.20
Unproofread scanNot analysed yet
Post tres annos produces omnem decimam fructuum tuorum; in illo anno pones illud in ciuitatibus tuis, et ueniet Leuita, quia non est ei pars neque sors tecum, et aduena et pupillus et uidua quae in ciuitatibus tuis et manducabunt et saturabuntur, ut benedicat te dominus deus tuus in omnibus operibus tuis quaecumque feceris. ex ista decima non dixit ut ipse manducet cum suis; ac per hoc Leuitis et aduenis et pupillis et uiduis eam iussit inpendi. sed obscure positum est, quia non est distincta ista decima ab illa quam uoluit cum Leuitis in eo loco manducari, quem dominus elegisset templo suo. sed in ea interpretatione quae est ei hebraeo apertius hoc distinctum reperimus. ait enim: anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus, quae nascentur tibi eo tempore, et repones intra ianuas tuas; uenietque Leuites, qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus et pupillus et uidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur, ut benedicat tibi dominus deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, quae feceris. primo hoc ipsum planius est quod ait: anno tertio; intellegitur enim "uno anno interposito"; in Septuaginta autem, quoniam "post tres annos" dixit, incertum est utrum eos medios esse uoluerit, ut quinto quoque anno fieret. deinde cum ait: [et] separabis aliam decimam, satis ostendit extra esse illam quam uoluit eum ipsum qui offert manducare cum suis et Leuitis in eo loco quem dominus elegisset; [et] hanc enim aliam decimam intra ianuas suas eum ponere praecepit, non ad eum locum deferre, ubi dominus se uoluit inuocari. et ueniet, inquit, Leuites, qui non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus et pupillus et uidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent. hinc certe manifeste uerum est non istam decimam deum fieri uoluisse communem ei qui offert et his quibus inpendenda est; sed illis solis erogari eam iussit, qui aliud non haberent, in quibus praecipue Leuiten posuit. post septem annos facies remissionem. hic certe manifestatur, quomodo et superius dixerit: post tres annos. non enim et hos septem annos medios esse uoluit: unoquoque anno eam fieri praecepit tamquam sabbatismum annorum.