Latin
Book 5
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.27
Unproofread scanNot analysed yet
De rege cum loqueretur ait: <et> non multiplicabit sibi uxores, ut non discedat cor eius; et argentum et aurum non multiplicabit sibi ualde. unde quaeritur utrum Dauid contra hoc praeceptum non fecerit; non enim unam habuit uxorem. nam de Salomone manifestum est quod transgressus fuerit hoc praeceptum et in feminis et -in auro et in argento. sed hinc potius intellegitur permissum fuisse regibus, ut plures haberent quam unam; multiplicare enim prohibiti sunt. quae prohibitio non habet transgressionem, si paucae fuerint, sicut Dauid fuerunt; non autem multae, sicut Salomoni. quamuis cum addidit: ut non discedat cor eius, hoc magis uidetur praecepisse, ne multiplicando perueniat ad alienigenas feminas, per quas factum est in Salomone, ut discederet cor eius a deo. multiplicatio tamen generaliter ita prohibita est, ut, etiamsi ex Hebraeis solis eas multiplicasset, contra hoc praeceptum fecisse merito argui posset.