Latin
Book 5
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.39
Unproofread scanNot analysed yet
Morietur fur ille —id est qui furatus est hominem —et auferetis malignum ex uobis ipsis. assidue hoc dicit scriptura, cum iubet occidi malos. qua locutione usus est etiam apostolus, cum diceret: quid enim mihi de his qui foris sunt iudicere? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? auferte malum ex uobis ipsis. nam graecus habet tov icovrpov, quod etiam hic scriptum est; hoc autem potius malignum solet interpretari quam malum. nec ait: τὸ πονηρόν, id est hoc malignum; sed τὸ πονηρόν, quod est hunc malignum. ex quo adparet eum uoluisse intellegi, qui aliquid tale commisit, ut excommunicatione sit dignus. hoc enim nunc agit in ecclesia excommunicatio, quod agebat tunc interfectio. quamuis et aliter illud apostolicum possit intellegi, ut unusquisque malum uel malignum ex se ipso sit iussus auferre. qui sensus acceptabilior esset, si hoc malum uel hoc malignum, non autem hunc malignum in graeco inueniretur; nunc uero credibilius est de homine dictum quam de uitio. quamquam possit eleganter intellegi etiam homo auferre a se malum hominem, quemadmodum dictum est: exuite uos ueterem hominem, quod exponens ait: qui furabatur, iam non furetur.