# Quaestiones in Heptateuchum 5.43

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.43

Non declinabis iudicium aduenae et orphani et uiduae, non pignerabis uestimentum uiduae. cur non ait: et non pignerabis uestimentum eorum? quae enim causa est, ut trium istorum iudicium declinare uetuerit, pignus autem auferri uestimentum solius uiduae, non et illorum? nisi quia iudicia omnium facienda propterea commendauit, quia non habent a quibus defendantur siue aduena, quia in terra aliena est, siue orphanus, id est pupillus, quia parentibus caret, siue uidua, quia maritum non habet: pignus uero cum prohibet uestimentum auferre uiduae, puto quod satis eleganter admoneat eas uere dicendas esse uiduas, quae etiam pauperes sunt. id enim et apostolus euidenter ostendit, ubi ait: si qua autem uidua filios et nepotes habet, discat primum domum suam pie tractare et mutuam uicem parentibus reddere; hoc enim acceptum est coram domino. quae autem uere uidua est et desolata, sperauit in dominum et persistit in orationibus nocte et die. hanc uere uiduam dixit, quae non habet a quibus sustentetur, quia non solum uiro, sed etiam posteris atque omni ope destituta est; diuitem quippe non diceret desolatam. pauperi itaque pignus non est auferendum uestimentum; nam et hoc ipso, quod uestimentum prohibet auferri, pauperem ostendit. neque enim creditor non potius auferret argentum uel si quid aliud quam uestimentum. porro si occurrerit animo: quid? si multa habeat uestimenta non necessaria, sed superflua, quomodo intellegitur uere uidua, hoc est non solum desolata uerum etiam quae non in deliciis agit? quam subiecit dicens: quae autem in deliciis agit, uiuens mortua est. [et] hanc quippe obposuit tamquam e contrario uerae uiduae, tamquam talis non sit uera uidua. quaecumque autem diuites alias nuptias experiri noluerunt, continentia in eis laudatur, non desolatio commendatur. hae quippe maritis tantum uiduatae sunt, non aliis rebus.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
