Latin
Book 5
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.44
Unproofread scanNot analysed yet
Quod admonet, ut in messe oblitum manipulum nemo colligat et oliuam uel uuam relictam nemo repetat diligentius neglecta colligere et dicit egentibus dimittenda, occurrit forsitan cogitationi: quid? si haec quae ab agrorum dominis dimittuntur non egentes, sed inprobi colligant? sed' considerandum primo illum misericordia facere, qui hoc animo dimittit, ut egentes habeant quod dimittitur. deinde cum haec populo praecipiuntur, simul admonentur hi qui non indigent ista non quaerere. quod si quaesierint, quid aliud quam res alienas et, quod est grauius, pauperum inuadere iudicandi sunt? utrique ergo commemorantur his praeceptis, et quorum agri sunt, ut misericorditer ea relinquant, et qui indigentes non sunt, ut inde se abstineant, quando utrumque dicitur, et a quibus dimittenda sint et quibus dimittenda sint.