Latin
5.46.1 to 5.46.12
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.46.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem habitauerint fratres in unum et mortuus fuerit unus ex eis, semen autem non fuerit ei, non erit uxor defuncti foris non adpropianti; frater uiri eius intrabit ad eam et accipiet eam sibi uxorem et cohabitabit ei. et erit infans quicumque natus fuerit constituetur ex defuncti nomine et non delebitur nomen eius ex Israhel. uidetur hoc praecepisse lex de fratris uxore ducenda non ob aliud, nisi ut semen suscitet fratri, qui sine liberis defunctus est. quod autem ait: constituetur ex defuncti nomine et non delebitur nomen eius ex Israhel, id est nomen defuncti, ex hoc uidetur dictum, ut ille qui nascitur hoc nomine appelletur, quo appellabatur defunctus, cui quodam modo propagatur. unde nobis uisum est magis secundum adoptionis morem soluere in euangelio quaestionem de duobus patribus Ioseph, quorum unum commemorat Matthaeus, eum scilicet qui genuit Ioseph, alterum Lucas eum cuius filius erat Ioseph, quoniam nullius eorum Ioseph nomen accepit. nisi forte hoc dictum est "constituetur ex defuncti nomine", non ut eius nomen accipiat, sed ut ex eius nomine, id est tamquam filius non eius, cuius semine est genitus, sed illius defuncti, cui semen suscitatum est, heres constituatur. quod enim additum est: et non delebitur nomen eius ex Israhel, potest ita intellegi, non quod nomen eius puer consequenter accipiat, sed quod ille non sine posteritate mortuus esse uidebitur; et ideo permanet eius nomen, hoc est memoria. neque enim, etiam si ipse filium genuisset, nomen suum ei fuerat inpositurus, ut nomen eius non deleretur ex Israhel, sed ex hoc utique non deleretur, quia non sine liberis ex hac uita emigraret. et hoc iubetur ex eius uxore frater eius inplere, quod ille non potuit. nam etsi frater non fuisset, et] propinquus ducebat uxorem eius.