# Quaestiones in Heptateuchum 5.48.18-30

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 5.48.18 to 5.48.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.48.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.48.18

quem totum sensum si dicere uelimus, superiora uerba, quae utrique sensui sunt communia, repetituri sumus, ut, quomodo illic dicitur: non praeteribis ab omnibus quae ego mando tibi hodie dextra aut sinistra, sic et istic repetatur: non praeteribis ab omnibus quae ego mando tibi hodie ire post deos alios seruire illis. praetereundo enim a uerbis, quae mandata sunt, etiam hoc fit, ut eatur post deos alios. non enim hoc solum mandatum est aut hoc solum praeteriri deus non uult. quod mandauit, ne post deos alios eatur, sed omnia quae mandauit; hoc tamen ita praecipue, ut post generalitatem praecepti quo admonuit non esse praetereundum ab omnibus uerbis mandatorum suorum etiam hoc seorsum commendare uoluerit. Potest hoc, quod ait "dextra aut sinistra", etiam sic intellegi, ut nec eorum causa, quae propter felicitatem adpetuntur, nec eorum, quae propter infelicitatem fugiuntur ire mandauerit post deos alios, id est nec pro his quae amantur nec contra ea quae odio habentur a diis aliis auxilium esse poscendum, aut certe illo modo, ut uel concilientur, quo prosint, uel placentur, ne noceant. nam et de quibusdam scriptum est in psalmo: quorum os locutum est uanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis, ideo quia his rebus opinantur fieri hominem beatum, quas et boni et mali possunt habere; et ideo dextera est iniquitatis. quia iniqui sunt, qui eam dexteram putant. non enim est uera dextera, sed dextera est eorum quorum os locutum est uanitatem; beatum dixerunt populum cui haec sunt, cum potius, sicut mox adiungit et docet, beatus sit populus cuius dominus deus ipsius. haec est uera dextera aequitatis, non iniquitatis. non est ergo eundum post deos alienos neque in dextra, ut existimet homo ex ipsis se fieri beatum, neque in sinistra, ut existimando ipsis aduersantibus se fieri miserum ad hoc eos colat ut auertat.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
