Latin
Book 5
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est autem quod ait: similitudinem omnis piscis, quaecumque sunt in aquis sub<ter> terra? an et aquam propter tractabilem corpulentiam terram intellegi uoluit et secundum hoc in eo, quod scriptum est: fecit deus caelum et terram, et aquas debemus accipere? assidue quippe scriptura his duabus partibus commemoratis uniuersum mundum uult intellegi secundum illud: auxilium meum a domino, qui fecit caelum et terram et innumerabilia eius modi. an ideo dictum est "sub<ter> terra", quod terra. nisi superior aquis esset, habitari utique ab hominibus et animalia terrena habere non posset?