Latin
Book 5
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.52
Unproofread scanNot analysed yet
Numquid aliquis est inter uos uir aut mulier uel familia uel tribus, cuius mens declinauit a domino deo uestro ire seruire diis gentium illarum? ne qua est in uobis radix sursum germinans in felle et amaritudine? et erit cum audierit uerba maledictionis huius, et opinabitur in corde suo dicens: sancta mihi fiant, quoniam in errore cordis mei incedo, ut non simul perdat peccator eum qui sine peccato est. nolet deus propitiare ei, sed tunc incendetur ira domini et zelus eius in homine illo, et adhaerebunt in eo omnia maledicta testamenti huius, quae scripta sunt in libro legis huius. ita dictum est: numquid <aliquis> est in uobis? ut tamquam requirentem intellegamus, ne forte sit. si quis autem esset, eum terruit uehementer, ne forte quisquam diceret in corde suo audiens illa maledicta: sancta mihi sint maledicta sancta mihi sint], quoniam in errore cordis mei incedo, id est: absit, ut mihi ista eueniant: non mihi sint haec mala, sed sancta, id est propitia et innoxia, quoniam in errore cordis mei incedo, eundo scilicet post deos gentium et eis tamquam inpune seruiendo. non, inquit, erit sic. non perdat simul peccator eum qui sine peccato est, tamquam diceret: cauete, ne cui uestrum talia persuadeat, qui talia cogitat. nolet deus propitiare ei, siue talia cogitanti siue illi, cui talia fuerint persuasa, sicut ipse opinatus est dicendo: sancta mihi sint, et quasi hoc modo auertendo a se uim illius maledicti. sed tunc accendetur ira domini et zelus eius in homine illa. quando putabit eam se auertere ista in corde suo dicendo. et adhaerebunt in eo omnia maledicta testamenti huius, quae scripta sunt in libro legis huius. non possunt quidem omnia euenire uni homini; non enim etiam totiens mori potest, quot genera mortis hic dicta sunt; sed omnia dixit pro quibuslibet*, ut non sit immunis ab omnibus, cui euenerint aliqua eorum quibus pereat. quod autem ait: ut non simul perdat peccator eum qui sine peccato est, quod graecus habet ava{xaorr(tov, non sic accipiendum est. tamquam ab omni prorsus peccato mundum et inmunem hic dixerit ava; j. a. [. ,TVitov, id est sine peccato, sed eum. qui sine isto peccato esset, de quo loquebatur: sicut dicit dominus in euangelio: si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. non utique omne, sed hoc peccatum, quod non crediderunt in eum. dicit etiam deus ad Abimelech de Sarra uxore Abrahae: scio quia in mundo corde fecisti hoc; non utique mundum illius cor ita uoluit intellegi, ut similis eis esset, de quibus dictum est: beati mundi corde, quoniam ipsi deum uidebunt, sed ab illo peccato, de quo agebatur, mundum cor habebat, quoniam quantum ad ipsum pertinebat non concupiuerat coniugem alienam.