Latin
Book 5
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.54
Unproofread scanNot analysed yet
Quia mandatum hoc quod ego mando ibi hodie non est supra modum neque longe abs te est; non in caelo est dicens —id est ut dicas —quis ascendet nobis in caelum et accipiet nobis illud et audientes illud faciemus? neque trans mare est dicens —id est ut dicas —quis transfretabit nobis trans mare et accipiet nobis illud et audientes illud faciemus? prope <te> est uerbum hoc ualde in ore tuo et in corde tuo et in manibus tuis facere illud. hoc esse uerbum fidei dicit apostolus, quod ad nouum pertinet testamentum. sed quaeri potest, cur ea superius mandata dixerit, quae scripta sunt in libro legis huius, nisi quia his omnibus spiritalia significantur ad nouum testamentum pertinentia, si bene intelleguntur. item quaeri potest, cur id, quod hic positum est: neque trans mare est, ut dicas: quis transfretabit nobis trans mare et accipiet nobis illud. apostolus dixerit: aut quis descendet in abyssum, atque id exponens adiunxerit: hoc est Christum a mortuis reducere; nisi quia mare appellauit totam in hoc saeculo uitam, quae morte transitur, ut quodam modo mare finiatur et trans mare mors ipsa appelletur uelut trans istam uitam, quae maris uocabulo significatur. deinde quod hic additum est: et in manibus tuis, non ait apostolus nisi: in ore tuo et in corde tuo. et hoc usque in finem exsecutus est dicens: corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. merito quod ex hebraeo translatum est, quantum a nobis inspici potuit, non habet: in manibus tuis. nec frustra tamen hoc a septuaginta interpretibus additum existimo: nisi quia intellegi uoluerunt etiam ipsas manus, quibus significantur opera, in corde accipi debere, ubi est fides quae per dilectionem operatur. nam si forinsecus ea quae deus iubet manibus fiant et in corde non fiant, nemo est tam insulsus, qui praecepta arbitretur inpleri. porro si caritas, quae plenitudo legis est, habitet in corde, etiamsi manibus corporis quisquam non possit operari, pax illi est utique cum hominibus bonae uoluntatis.