Latin
Book 6
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 6.10
Unproofread scanNot analysed yet
Quod deus iubet loquens ad Iesum, ut constituat sibi retrorsus insidias, id est insidiantes bellatores ad insidiandum hostibus, hinc admonemur non iniuste fieri ab his qui iustum. bellum gerunt, ut nihil homo iustus praecipue cogitare debeat in his rebus, nisi ut iustum bellum suscipiat, cui bellare fas est; non enim omnibus fas est. cum autem iustum bellum susceperit, utrum aperta pugna, utrum insidiis uincat, nihil ad iustitiam interest. iusta autem bella ea definiri solent quae ulciscuntur iniurias, si qua gens uel ciuitas, quae bello petenda est, uel uindicare neglexerit quod a suis inprobe factum est uel reddere quod per iniurias ablatum est. sed etiam hoc genus belli sine dubitatione iustum est, quod deus imperat, apud quem non est iniquitas et nouit quid cuique fieri debeat. in quo bello ductor exercitus uel ipse populus non tam auctor belli quam minister iudicandus est.