Latin
Book 6
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 6.16
Unproofread scanNot analysed yet
Non dimisit in ea Iesus quidquam spirans. sicut praecepit dominus Moysi puero suo, et Moyses similiter praecepit Iesu, et sic fecit Iesus: non est transgressus nihil ab omnibus quibus constituit dominus Moysi. propter hoc nullo modo putanda est ista crudelitas, quod nullum uiuum in ciuitatibus sibi traditis dimittebat Iesus, quia deus hoc iusserat. qui autem existimant hinc deum ipsum fuisse crudelem et propter hoc ueteris testamenti uerum deum fuisse auctorem nolunt credere, tam peruerse de operibus dei quam de peccatis hominum iudicant nescientes quid quisque pati dignus sit et magnum putantes malum, cum casura deiciuntur mortalesque moriuntur.