# Quaestiones in Heptateuchum 6.19

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.19

Et non perdidit Ephraem Chananaeum qui habitabat in Gazer; et habitabat Chananaeus in Ephraem usque in diem istum, donec ascendit Pharao rex Aegypti et cepit ciuitatem et incendit eam in igni et Chananaeos et Pherezaeos et qui habitabant in Gazer transpunxit; et dedit eam Pharao in dotem filiae suae. quod de Pharaone rege dictum est, miror si prophetice dictum intellegere debemus, cum haec historia illis temporibus conscripta credatur, quibus erant gesta illa recentia. quid autem magnum eligi potuit quod prophetice diceretur, cum praeterita narrentur taceanturque futura maiora et maxime necessaria? proinde potius existimandum est septuaginta interpretes, qui auctoritate prophetica ex ipsa mirabili consensione interpretati esse perhibentur, haec addidisse, non tamquam futura praenuntiantes, sed quia illo tempore ipsi erant, quo facta esse meminerant et in libris Regnorum legerant; etenim regum temporibus factum est. quod ideo credibilius nobis uisum est, quoniam inspeximus interpretationem quae est ex hebraeo et hoc ibi non inuenimus; sicut nec illud quod dictum est de Iericho, quod Hoza, qui eam reparasset. incurrerit maledictum quod dixerat Iesus. sic enim scriptum est: et adiurauit Iesus in die illa: maledictus homo qui resuscitabit et aedificabit ciuitatem illam: in primogenito suo fundauit eam et in nouissimo suo inponet portas eius. huc usque inuenitur in interpretatione ex hebraeo; illud autem quod sequitur: et ita fecit Hoza qui ex Bethel; in Abiron primogenito fundauit eam et in resaluato nouissimo inposuit portas eius, hoc illic non legitur. unde adparet a Septuaginta interpositum, qui factum esse nouerant.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
