# Quaestiones in Heptateuchum 6.21.1-16

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 6.21.1 to 6.21.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.21.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.21.1

Merito quaeritur, cum Israhel non solum usque ad diem mortis Iesu uerum etiam postea non eradicauerit gentes quae terram promissionis tenebant, quamuis ex parte illis debellatis in eadem promissa hereditate consisterent, quomodo intellegendum sit quod dictum est: et dedit dominus Israheli omnem terram quam iurauerat dare patribus eorum; et hereditauerunt eam et habitauerunt in ea. et requiem dedit illis dominus in circuitu, sicut iurauerat patribus eorum; non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum; omnes inimicos eorum tradidit dominus eis in manus eorum. non decidit ex omnibus uerbis bonis quae locutus est dominus filiis Israhel; omnia aduenerunt. Diligenter ergo uniuersa consideranda sunt. et primum uidendum quot gentium terra promissa sit Israhelitis. septem quidem gentes assidue uidentur commemorari, sicut in Exodo legitur: et dixit dominus ad Moysen: uade, ascende hinc tu et populus tuus, quos eduxisti de terra Aegypti, in terram quam iuraui Abraham et Isaac et Iacob dicens: semini uestro dabo eam. et simul mit-' tam ante faciam tuam angelum meum et eiciet Amorrhaeum et Cettaeum et Pherezaeum et Gergesaeum et Euaeum et Iebusaeum et Chananaeum. harum ergo septem gentium terram uidetur deus patribus promisisse. scriptum est etiam in Deuteronomio multo expressius: si autem accesseris ad ciuitatem expugnare eam et euocaueris eos cum pace, si quidem pacifica responderint tibi et aperuerint tibi, omnis populus qui inuenti fuerint in ciuitate erunt tibi tributarii et oboedientes; si autem non oboedierint tibi et fecerint ad te bellum, et circumsedebis eam et tradet eam dominus deus tuus in manus tuas et interficies omne masculinum eius in nece gladii praeter mulieres et supellectilem; et omnia pecora et omnia quaecumque fuerint in ciuitate et omnia utensilia praedaberis tibi; et edes omnem praedationem inimicorum tuorum, quos dominus deus tuus dat tibi.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
