# Quaestiones in Heptateuchum 6.22

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.22

Quod ait: non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum, quaeri potest quomodo uerum sit, cum de tribu Dan superius scriptum sit, quod eos hostes eorum non permiserint descendere in uallem et praeualuerint eis in montibus. sed quod diximus, cum duodecim filios Iacob scriptura in Mesopotamia natos commemorasset, ubi non fuerat natus Beniamin, hoc etiam hic intellegendum est, quia pro uniuerso populo undecim tribus deputatae sunt ea regula, quae aliis scripturarum locis nobis satis innotuit. causa autem si quaeritur, cur haec tribus in ea sorte, quae illi obuenit, non obtinuerit sufficientes terras et ab eis a quibus tenebantur adflicta sit, in dei quidem secreto consilio esse credendum est. uerum tamen cum Iacob filios suos benediceret, talia dixit de isto Dan, ut de ipsa tribu existimetur exsurrecturus Antichristus. unde nunc plura dicere non suscepimus. cum etiam sic solui possit haec quaestio, quia non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum, cum simul sub unius ducis imperio bellum gererent, antequam singulis tribubus sua defendenda diuiderentur loca.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
