# Quaestiones in Heptateuchum 6.30.13-29

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 6.30.13 to 6.30.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.30.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.30.13

repetitio quippe testamenti nouum testamentum significat; quod significat et Deuteronomium, quod interpretatur secunda lex; quod significant et prioribus confractis tabulae renouatae. multis enim modis significandum quod uno modo inplendum fuit. iam uero quod sub<ter> terebintho statutus est lapis, hoc significat quod uirga ad petram, ut aqua proflueret. quia neque hic sine ligno statutus est lapis. ideo autem subter. quia non fuisset in cruce exaltatus nisi humilitate subiectus, uel quod illo tempore, quo id faciebat Iesus Naue, adhuc obumbrandum mysterium fuit. terebinthi etiam lignum medicinalem lacrimam exsudat, quae arbor a septuaginta interpretibus hoc loco posita est quamuis secundum alios interpretes quercus legatur. Mirum est sane, quod saltem in nouissimis suis uerbis, quibus populum adlocutus est Iesus homo dei, nihil eos obiurgauit ex eo quod his gentibus pepercerunt, quas dominus usque ad internecionem cum anathemate perdendas esse praecepit. sic enim scriptum est: et factum est postquam inualuerunt filii Israhel, et fecerunt Chananaeos oboedientes, exterminio autem eos non exterminauerunt. nam primo eos id non potuisse scriptura testata est; sed nunc posteaquam praeualuerunt, ita ut facerent obaudientes, quod non etiam exterminauerunt, utique contra praeceptum domini factum est: quod non est cuiquam factum, cum Iesus exercitum duceret. cur ergo non eos obiurgauit adlocutione nouissima, quod in hoc domini praecepta neglexerint? an forte quia prius dixit eos scriptura non potuisse, utique antequam praeualerent, etiam cum praeualuissent timuisse credendi sunt, ne forte paratis oboedire si parcere noluissent, acrius eos aduersum se ex ipsa desperatione pugnare conpellerent et eos superare non possent? hunc ergo eis humanum timorem dominus noluit inputare, etsi adparet in eo quaedam subdefectio fidei: quae si fortis in eis esset, ea sequerentur quae ipsum Iesum bellantem secuta sunt. quia uero non in eis tanta fides fuit, etiam cum aduersariis suis praeualuissent, pugnare cum eis usque ad interemptionem eorum timore non ausi sunt.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
