Latin
Book 6
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 6.7
Unproofread scanNot analysed yet
Quando Iesus uidit uirum contra se stantem euaginato gladio et eo respondente dicit, quod esset princeps militiae uirtutis domini, et prostratus in terram dixit: quid praecipis tuo famulo? quaeri potest, utrum angelo se prostrauerit eumque dixerit dominum an potius intellegens a quo missus fuerit ipsum dominum dixerit eique se prostrauerit. erat autem, sicut legitur, Iesus in Iericho, non utique in ipsa ciuitate, cuius muri nondum ceciderant, quod mox futurum erat, ut in eam possent intrare, sed in agro ad eam pertinente; nam interpretatio, quae est ex hebraeo, sic habet.