Latin
6.9.1 to 6.9.17
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 6.9.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Merito quaeritur, cum dominus propter illum, qui de anathemate furtum fecerat, praeceperit eum qui fuisset ostensus igni cremari, cur eum ostensum Iesus lapidari potius a populo fecerit. an ita eum mori oportuit quemadmodum Iesus, qui propius dominum sequebatur, domini uerba iubentis intellegere potuit? sic enim alius quisquam non facile potuit. unde magis quaerendum est cur lapidationem ignem appellauerit dominus, quam credendum legum aliud fecisse quam iusserat dominus. nam neque ad intellegendum uerba domini quisquam potuit esse sapientior neque ad faciendum quisquam oboedientior. proinde ignis nomine poenam potuisse significari scriptura testis est in Deuteronomio, ubi dicitur ad filios Israhel: et eduxit uos de fornace ferrea ex Aegypto: ubi utique duram tribulationem intellegi uoluit. Duae autem mihi causae occurrunt —non ut ambae sint, sed ut altera ex eis —cur non ille cum suis omnibus euidenti igne crematus sit. si enim peccatum eius dominus tale esse iudicauit, quod supplicio illo expiatum non puniret in aeternum. propter ipsam expiationem et purgationem congruenter illa poena ignis nomen accepit. neque ad hunc intellectum quisquam tendere admoneretur, si eum proprie uisibilis ignis exureret, sed in eo quisque remaneret, quod aperte uidebat inpletum, nec aliquid ultra quaereret; nunc uero cum propter dei uerba et factum Iesu, a quo praeuaricari illa uerba non possent, rectissime dicitur etiam lapidationem ignem fuisse. eleganter agnoscitur illa poena hominem. ne in posterum peccato illo interiret. fuisse purgatum. quod significant etiam uasa in Leuitico, quae iubentur igne purgari. si autem tale fuit illud peccatum, propter quod eum etiam post istam uitam gehenna susciperet, ideo Iesus eum uoluit lapidari, ut quod a domino dictum est: igni cremabitur, illud admoneret intellegi, quod dominus faceret, non quod ab ipsis esset faciendum. si enim dixisset dominus: igni eum cremabitis et omnia eius, huic sensui locus nullus esset: cum uero ita positum est, ut magis uideatur deus quod ei futurum esset praedixisse quam quod ei ab hominibus deberet fieri praecepisse, melius non potuit facere Iesus, qui diuina uerba sicut tantus propheta intellexit, qui etiam hoc ipsum prophetice fecit, quam ut illum lapidibus potius quam flammis interimeret, ne in illis ignibus uerba domini uiderentur inpleta, quae ob aliud dicta uolebat intellegi.