Latin
7.17.1 to 7.17.14
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.17.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Et uendiditeosin manu inimicorum suorum in circuitu. quaeri solet quare dixerit "uendidit" tamquam aliquod pretium intellegatur datum. sed et in psalmo legitur: uendidisti populum tuum sine pretio, et apud prophetam: gratis uenditi estis et non cum argento redimemini. quare ergo "uenditi", si "gratis" et "sine pretio" et non potius donati? an forte scripturarum locutio est, ut uenditus etiam qui donatur dici possit? hic autem sensus est optimus in eo, quod dictum est: gratis uenditi estis, et: uendidisti populum tuum sine pretio, quia illi, quibus tradidisti populum, inpii fuerunt, non deum colendo tradi sibi illum populum meruerunt, ut ipse cultus tamquam pretium uideretur. quod uero dictum est: neque cum argento redimemini, non ait: neque cum pretio, sed: neque cum argento, ut pretium redemtionis intellegamus, quale dicit apostolus Petrus: non enim argento et auro redemti estis sed pretioso sanguine tamquam agni inmaculati. in argento enim propheta omnem pecuniam significauit, ubi ait: non cum argento redimemini, quoniam pretio quidem sanguinis Christi, non tamen pretio pecuniario fuerant redimendi. In eo, quod dominus dicit: et ego non adponam auferre uirum a facie ipsorum de gentibus quas reliquit <Iesus> filius Naue; et dimisit ad tentandum in eis Israhel, si obseruant uiam domini abire in eam quemadmodum custodierunt patres eorum an non. et dimisit dominus gentes has, ut non -auf err e t illas celeriter, et non tradidit illas in manu Iesu, satis ostenditur causa. quare non Iesus omnes illas gentes bellando deleuerit; quia hoc si fieret, non essent in quibus isti probarentur. poterant autem esse ad utilitatem ipsorum, si tentati in eis non reprobi inuenirentur eisque talibus inuentis, quales eos esse debere praeceperat dominus, iam gentes illae auferrentur a facie eorum, si ita uiuerent, nec bellis eos exerceri oporteret.