# Quaestiones in Heptateuchum 7.17.15-23

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 7.17.15 to 7.17.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.17.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.17.15

uerba enim domini hucusque accipienda sunt: propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum, quod mandaui patribus eorum, et non oboedierunt uoci meae, et ego non adponam auferre uirum a facie ipsorum — id est aduersarium — cetera uero uerba scriptoris sunt exponentis, unde dixerit dominus non se ablaturum uirum de gentibus quas reliquit Iesus filius Naue. deinde subiungens, qua causa dereliquerit, et dimisit, inquit ad tentandum in eis Israhel, si obseruant uiam domini abire in eam, quemadmodum custodierunt patres eorum an non, eos uolens intellegi patres custodisse uiam domini, qui fuerunt cum Iesu, id est eo tempore quo ille uiuebat. generationem quippe alteram superius retulit surrexisse post illos, qui uixerunt cum Iesu, et ab ipsis coepisse transgressiones quae offenderent dominum: pro quibus tentandis, id est probandis, relictae fuerant gentes nec exterminatae per Iesum. Deinde ne putaretur hoc Iesus consilio suo tamquam humano egisse, ut gentes illae relinquerentur, subiungit scriptura: et dimisit dominus gentes has, ut non auferret illas celeriter; et non tradidit eas in manu Iesu. deinde sequitur: et hae gentes quas reliquit Iesus, ut tentaret in eis Israhel, omnes qui nescierunt omnia bella Chanaan, uerum propter generationes filiorum Israhel docere illos bellum. erat ergo ista causa in eorum tentatione, ut bellare discerent, id est, ut tanta pietate et oboedientia legis dei bellarent quanta patres eorum qui domino deo etiam bellando placuerunt, non quia optabile aliquid est bellum, sed quia pietas laudabilis et in bello. quod autem sequitur: uerum qui ante illos 11 non scierunt illas, quid nisi gentes uult intellegi, quas nescierunt bellando qui fuerunt ante istos, quorum tentationi, hoc est probationi relictae sunt? deinde commemorans quae sint, quinque, inquit, satrapias alienigenarum, quas in libris Regnorum manifestius exprimit.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
