Latin
7.17.24 to 7.17.34
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.17.24-34
Unproofread scanNot analysed yet
satrapiae autem dicuntur quasi parua regna, quibus satrapes praeerant: quod nomen in illis partibus cuiusdam honoris est siue fuit. et omnem, inquit, Chananaeum et Sidonium et Euaeum inhabitantem Libanum a monte Hermon usque ad Laboemath. et factum est, ut tentaretur in ipsis Israhel. tamquam diceret: hoc autem factum est, ut tentaretur in ipsis Israhel, scire si audient mandata domini; non ut sciret deus omnium cognitor etiam futurorum, sed ut scirent ipsi et sua conscientia uel gloriarentur uel conuincerentur utrum audirent mandata domini, quae mandauit patribus eorum in manu Moysi. quoniam ergo manifestati sibi sunt non se oboedisse deo in his gentibus quae ad eorum tentationem, id est exercitationem atque probationem fuerant derelictae, propterea dixit deus uel illa, in quibus aperte missus angelus et locutus expressius est, uel paulo ante, ubi ait: propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum, quod mandaui patribus eorum, et non oboedierunt uoci meae, et ego non adponam auferre uirum a facie ipsorum. Dictum est autem in Deuteronomio ex persona dei loquentis de istis gentibus aduersariis: non eiciam illos in anno uno, ne fiat terra deserta et multiplicentur in te bestiae ferae; paulatim eiciam illos, donec multiplicemini et crescatis et hereditetis terram. poterat hanc promissionem suam seruare dominus erga oboedientes, ut exterminatio gentium illarum crescentibus Israhelitis partibus fieret, cum eorum multitudo terras unde aduersarii exterminarentur desertas esse non sineret. quod autem ait: ne multiplicentur in te bestiae ferae, mirum si non bestiales quodam modo cupiditates et libidines intellegi uoluit, quae solent de repentino successu terrenae felicitatis existere. neque enim deus homines exterminare poterat et bestias non poterat uel perdere uel nasci potius non permittere.