Latin
Book 7
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.28
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi Iahel mulier, quae occidit Sisaram, cum locuta esset ad Barac qui eum quaerebat, scriptum est de ipso Barac, quia intrauit ad eam: animaduertendum est non esse consequens, ut, cum scriptura dicit de uiro quod intrauit ad aliquam feminam, iam etiam concubuisse credatur. assidue quippe sic loquitur scriptura: intrauit ad eam, ut nolit intellegi nisi quod ei mixtus sit. hic ergo proprie dictum est "intrauit ad eam," id est in domum eius intrauit, non ut per haec uerba intellegatur concubitus.